HOMICIDII Causa

HOMICIDII Causa
HOMICIDII Causa
Athanis in Areopago disceptari olim solita est, ex lege, Δικάζειν δὲ την` βουλην` εν Α᾿ρείῳ πάγῳ φόνου καὶ τραύματος ἐκ προνοίας καὶ πυρκαίας καὶ φαρμάκων ἐάν τις ἀποκτείνῃ δοὺς, Senatus Areopagiticus ius dicito de caede, aut vulnere, non casu, sed voluntate, inflicto. De incendio item et malo veneno hominis necandi causâ dato. Sedebant autem hi Iudices ternis diebus in men ses singulos, nempe quinto, quarto et tertio Kal. cuiusque mensis, idque subdiali in loco, et quidem noctu ac in tenebris, ne viz. ad dicentes respicere possent, sed ad ea quae dicebantur, Lucian. Hermotimo. Coram hoc iudicio, ad caesa porrecta suoveraurilii, iurabat Actor, si sciens falleret, sibi suisque et toti genti mala omnia imprecatus. Hoc praeterea iuramento assirmabat, se esse e cognatis occisi, quibus solis ad sobrinos usque ius erat caedis aliquem accusare, Pollux l. 8. c. 10. Quod si peierasset, poena non infligebatur, sed divino iudicio relinquebatur plectendus, Deorum enim iniuriae Diis curae sunt, Tiberius apud Tac. At si suffragiorum quintam non tulisset partem, mille multabatur drachmis, Pollux iterum l. 8. c. 6. Contra Reus iurabat, ἦ μην` μὴ ἀ δικεῖν: quorum prior actus προομοςία,
alter ὀντωμοςία, uterque διωμοςία dictus est. Sequebatur ita secunda pars Iudicii, Λόγος dicta, et duobus argenteis scabellis, ad dexteram quidem scabello innocentiae Reus, ad sinistram scabello contumeliae Actor, insidentes, dicebant, sed ἄνευ προομίου καὶ παθῶν, in quam legem qui peccâssent, silere sunt iussi. Orabant autem alternis ac respondebant, Lucian. in Anacharside. Sed Reus, postquam primas dicendi partes exsecutus esset, potetat illinc recta in exilium ire, neque Accusatoris, neque Areopagitarum, neque ullius cuiusquam erat revocare abeuntem vel impedire: eriamsi consulto et prudens necâsset. Suprema pars Κρίςις appellata est. Iudicabant itaque tacentes Areopagitae, teste Macrob, Sat. l. 7. peractis sacris et desumptis ab ipsa ara, quibus sententiam ferrent, calculis, Demosth. εν τῷ περὶ ςτεφάνου: neque poterant multam ullam irrogare, quae legibus non esset definita. Secundum Leges itaque Reum multabant, neque poterat Actori Recus addici, ut eius arbitrio plecteretur: videbat ille tantum cum poenas dabat. Quod si capitis periculo Reus liberatus erat, Plutoni, Mercurio ac Telluri, quorum statuae ibi erant consecratae, sacra faciebant. Dica autem caedis apud Regem scribebatur, qui post delatum Homicidae nomen, per tres mempses apud se disceptandi τοῖς ἀντιδίκοις dabat potestatem, antequam ad Iudices de caedis controversia referret; quarta demum a scripta dica mense ad Iudices referebat, ac simul cum illis iudicium reddebat: quod omnibus fieri poterat mensibus, Thargelione et Scirrophoriore exceptis. Poena mors erat, ex Lege: Τὸν ἐκ προνοίας ἀποκτείναντα, θανάτῳ ζημιοῦςθαι, Si quis hominem sciens morti duit, capital esto. Haec ut Reo infligererur, Thesmothetarum erat curare, ex lege: Τοὺς Θεςμοθέται τοὺς ἐπὶ φόνῳ φεύγοντας θανάτῳ ζημιοῦν, Thesmothetae in homicidas animadvertunto. Plectebatur autem Homicida in patria occisi terra: Reliquos autem, qui sive cum primam apud Areopagitas Iudices habuerant orationem, sivesuâ sponte conscii sibi caedis humanae, ultroneum amplectebantur exilium, occidere non licebat, dummodo Foro, Urbis territorio, sacris certaminibusque publicis abstinerent. Excidebant enim Homicidae omnibus civitatis iuribus, sacris partier ac publicis, ab eo ipso die,
quo apud Regem deferebantur, at quae invidia alienâ consistere terrâ, Qui proin talem occidisent, rei caedis erant, perinde ac si civem Atheniensem scientes morti dedissent, atque huius rei cognitio Ephetis committebatur. Eorum vero, qui casu occiderant, poena erat ἀπενιαυτιςμὸς, oportebat enim illos excedere annum integrum Patriae finibus, iuxta legem: Τὸν ἐργαςάμενον φόνον φεύγειν ὅλον ενιαυτὸν, μὴ ψαύοντα τῆς πατρίδος, Qui alium casu fortuito necassit, annum extra Patriae fines exulato: intra quod tem pus oportebat Homicidam placasse eos, quorum ius erat illum caedis postulare, deinde redibat peractis sacris, quibus a caede lustrabatur. Quod si ante Iudicium adversarios placâsset, aut eum ipsum, quem morti dabat, annuo hoc exilio non multabatur. Vide supra in voce Abannatio. Quin etiam dominus, si quem servum suum occidisset, quamvis nemo poenas ab illo repeteret, tenebatur volens ἀπέχεςθαι ὁςίων καὶ ἱερῶν καὶ καθαρθην̑αι, abstinere a sacris et lustrari. Vide ibid. Iudicabantque de hisce caedibus Ephetae in illo foro, cui a Pallade erat nomen, eodem prorsus ordine, quo Areopagitae; ab iis tamen ad Regem dabatur appellatio. Nolebant autem Athenienses ullas dare poenas eum, qui im prudens in certaminibus alterum necâsset, aut insidiantem aut ignotum in praelio, aut in uxore, vel matre, vel sorore, vel filia vel concubina, vel ea quam in suis liberis habebat, deprehensum, etiam si quis alium iniuste vim inferentem in continenti occidisset, iure caesum esse pronuntiavêre. Cuius legis primus auctor Rhadamanthus visse dicitur Apollos. Biblioth. l. 2. cautiones deinde addidit Draco: et tales, qui iure occidisse fatebantur, causam in Foro τῷ dicebant, utque significarent iure se id fecisse, Soti gladium ostendebant. Erat quoque Tribunal φονικὸν, quod εν Φρεαττοῖ dicebatur, in quo illi qui tempore ενιαυτιςαοῦ alium scientes occidisse accusabantur, de navi causam dicebant, Iudicibus in terra sedentibus: qui iterum Ephetae erant. Quod si is, qui caedem fecerat, sive sciens, sive imprudens, protenus se fugae daret, pedemque strueret, aut omnino ignotus esset, iudicabatur in tribunali, quod ἐπὶ Πρυτανείῳ dicebatur. Qui sibi ipsi manus in tulisset, manus ei praecidebatur, eodem tumulo non condenda, ex Lege: Ε᾿άν τις αὐτὸν διαχρήςηται, την` χεῖρα τοῦτο πράξαςαν ἀποκόπτειν, καὶ χωρὶς τȏυ ςώματος θώπτειν, Qui sibi manus intulerit, ei manus praeciditor, nec eodem tumulo conditor, Aeschines c. Ctesiph. Tandem inanimata quoque, quorum casu caedes erat perpetrata, finibus eici iussit Draco, hac lege: Τὰ ἄψυχα, ἐαν τινα ἐμπεςόντα ἀποκτείνῃ, ὑπερορίζειν, Inanimata, quorum casu caedes aliqua sit facta, finibus eiciunto: Praeerat vero huic iudicio Rex, cui οἱ φυλοβαςιλεῖς assidebant. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 1. de Sicar. Apud Israelitas, quorum Politiam ipse Deus sanctissimis legibus instruxit, Homicidium voluntarium morte luebatur, ex lege: Gen. c. 9. v. 6. Qui sanguinem hominis fuderit, eius sanguis vicissim per homines funditor, Fortuitum vero qui commisisset, in aliqua civitatum refugii a vindice sanguinis tutus mansit, donec Sacerdote summo, qui tunc vivebat, e vivis excedente, tali ius domum redeundi fieret, de quo vide supra in voce Asylum. In vet. Eccl. Christiana, ὁ ἀκουςίως φονεύςας, qui invitus homicidium commisisset, decem annis a sacramentorum communione excludebatur; quorum duo primi προςκλαύςει, tres sequentes ἀκροάτει, quatuor succedentes ὑποπτώςει, annus ultimis ςτάςει, insumebatur, canon. 57. Ep. Canon. Basilii Magni ad Amphilochium. At qui ἑκουςίως, sponte, interfecisset, et postea paenitentiâ ductus esset, altero tanto multabatur, can. praec. Vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. XII. c. 6. §. 4. Imo adeo illi ab Homicidio abhorrebant, ut nec videre quidem nec audire illis sas esset, Minucius Octa. vio. Hinc non solum Gladiatorum spectaculis non intererant, Lactant. l. 6. c. 20. Sed et non sustinebant ἰδεῖν κἂν δικαίως φονευόμενον, ut vel iuste quemquam interimi viderent, uti habet
Athenagoras Apologiâ pro Christian. Vide. G. Elmenhorst Comm. Minuciano p. 83. etc. et plura hanc in rem hîc passim, inprimis supra ubi de Caede Circulis ferreis verbo Componere, ubi de vett. Germanorum more homicidas multandi; et infra in voce Kelchyn. it. Murdrum, Parentela, Pretium ubi de Sepeliendi iure.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ABANNATIO — ἀπενιαυτισμός Graecis, annuum denotat exilium, quodindici olim apud Graecos, illis solebat, qui involuntariam caedem commisissent, Budaeus in Annotat. l. aut facta. 16. §. eventus, ff. de poen. vide Calvin. Lexic.Iurid. Sicariorum enim ἐκ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INNOCENTIA — nomen ursae, quâ postquam diu oblectatus fuerat Valentinianus Imp. ut bene meritam in silvas abire demisit in noxiam, apud Amm. Marcell. l. 29. c. 3. de cuiusmodi animalibus ἀφέτοις Vide Casaub. ad Suet. in Iul. Caes. c. 81. et infra Mica. Aurea …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAPILLI Candefacti — multiplici apud Arabas in usu. Iis enim lac coquere, carnes ad esum assare, stigmata etiam et cauteria vivae carni imprimere ac inurere consuevêre; cuiusmodi lapidem illi ridpha dicunt, voce parum aabludente ab Hebr. rispa s. ritspha, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MANUM aut Dextram perdere — poena decreta maxime in per iuros in L. Wisigoth. l. 8. tit. 5. §. 1. in L. Burgundionum tit. 6. §. 11. etc. in L. Baiwar. tit. 2. c. 6. et c. 11. §. 1. alibique passim: item poena Monetariorum, in Edicto Pistensi c. 16. apud Car. du Fresne… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCCISUM — a necato sic distinguit Festus, quod alterum a caedendo, sive ictu fiat, alterum sine ictu, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 5. Horum ius persequendi modus, Athenis alibique quis fuerit, vide supra in vode Homicidii causa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JURAMENTUM — in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARENTELA — vox recentioris aevi, memorata Wilh. Britoni in Vocab. cui Cognatio, vel consanguinitas vel contribulitas est. Reperitur et apud Capitolinum in Gordiano III. c. 23. Quem causâ eloquentiae dignum parentelâ sua putavit. Aliosque. Hinc de Parentela… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITULA — I. VITULA Dea apud veteres laetitiae Praeses. hanc Piso Victoriam nominari ait; quod postridie Nonas Iulias, rebene gestâ, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus esset, unde Populifugia dicta, post victoriam certis sacrificiis vel vitulatio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”